Sanctissimae Trinitatis Sequentia
Festo et Domini die hesterno laudavimus hymnis et offerimus Sanctum Sacrificium in honorem Sanctissimae Trinitatis. Liturgicus Annus, scriptus a Domno Gueranger, hoc locum continet de Sanctissimae Trinitatis sequentiis:
De Trintatis ab Adamo Sancti Victoris Sequentia
Profitentes Unitatem
Veneremur Trinitatem
Pari reverentia,
Tres personas asserentes
Personali differentes
A se differentia.
Haec dicuntur relative,
Quum sint unum substantive,
Non tria principia.
Sive dicas tres vel tria,
Simplex tamen est usia,
Non triplex essentia.
Simplex esse, simplex posse,
Simplex velle, simplex nosse,
Cuncta simplicia.
Non unius quam duarum
Sive trium personarum
Minor efficacia.
Pater, Proles, sacrum Flamen,
Deus unus: sed hi tamen
Habent quaedam propria.
Una virtus, unum numen,
Unus splendor, unum lumen,
Hoc una quod alia.
Patri Proles est aequalis,
Nec hoc tollit personalis
Amborum distinctio.
Patri compar Filioque,
Spiritalis ab utroque
Procedit connexio.
Non humana ratione
Capi possunt hae personae,
Nec harum discretio.
Non hic ordo temporalis,
Non hic situs, aut localis
Rerum circumscriptio.
Nil in Deo praeter Deum,
Nulla causa praeter eum
Qui creat causalia.
Effectiva vel formalis
Causa Deus, et finalis,
Sed nunquam materia.
Digne loqui de personis
Vim transcedit rationis
Excedit ingenia.
Quid sit gigni, quid processus,
Me nescire sum professus:
Sed fide non dubia.
Qui sic credit, ne festinet,
Et a via non declinet
Insolerter regia.
Servet fidem, formet mores,
Nec attendat ad errores
Quos damnat Ecclesia.
Nos in fide gloriemur,
Nos in una modulemur,
Fidei constantia:
Trinae sit laus Unitati,
Sit et simplae Trinitati
Coaeterna gloria!
Amen.
Nobis Media Aetas nunnullas festi beatae Trinitatis sequentias reliquit; quae autem vocabulis metaphysicis refertae et plerumque nec dulcisonae nec poeticae habentur. Illae linguis Scholarum scriptae sunt, asperiores quidem, ut hodie eos frui vix inveniant lectores. Est una tamen pacta ab Adamo Sancti Victoris quae hic inserimus quia sustinet, licet scripta Scholarum verbis, maiestatem totam et perfectam melodam dignam scriptuarum illius magni poetae.Domnus Gueranger semper scribit de sequentiis diei propriis, si sunt aliquae, quo temperant pulchritudinem formae cum doctrinae rectitudine; et theologiae et poesis thesaurus sequentiae sunt.
De Trintatis ab Adamo Sancti Victoris Sequentia
Profitentes Unitatem
Veneremur Trinitatem
Pari reverentia,
Tres personas asserentes
Personali differentes
A se differentia.
Haec dicuntur relative,
Quum sint unum substantive,
Non tria principia.
Sive dicas tres vel tria,
Simplex tamen est usia,
Non triplex essentia.
Simplex esse, simplex posse,
Simplex velle, simplex nosse,
Cuncta simplicia.
Non unius quam duarum
Sive trium personarum
Minor efficacia.
Pater, Proles, sacrum Flamen,
Deus unus: sed hi tamen
Habent quaedam propria.
Una virtus, unum numen,
Unus splendor, unum lumen,
Hoc una quod alia.
Patri Proles est aequalis,
Nec hoc tollit personalis
Amborum distinctio.
Patri compar Filioque,
Spiritalis ab utroque
Procedit connexio.
Non humana ratione
Capi possunt hae personae,
Nec harum discretio.
Non hic ordo temporalis,
Non hic situs, aut localis
Rerum circumscriptio.
Nil in Deo praeter Deum,
Nulla causa praeter eum
Qui creat causalia.
Effectiva vel formalis
Causa Deus, et finalis,
Sed nunquam materia.
Digne loqui de personis
Vim transcedit rationis
Excedit ingenia.
Quid sit gigni, quid processus,
Me nescire sum professus:
Sed fide non dubia.
Qui sic credit, ne festinet,
Et a via non declinet
Insolerter regia.
Servet fidem, formet mores,
Nec attendat ad errores
Quos damnat Ecclesia.
Nos in fide gloriemur,
Nos in una modulemur,
Fidei constantia:
Trinae sit laus Unitati,
Sit et simplae Trinitati
Coaeterna gloria!
Amen.


1 Comments:
Forgive the intrusion, but I thought you might find this important: http://www.mercatornet.com/index.php?option=com_content&task=view&id=317
Post a Comment
<< Home