Qualis est hic homo quo venti etiam et mare obediunt?
Origenes scripsit:
"Qualis ergo est iste? Idest, quantus, quam fortis, quam magnus? Iubet omni creaturae, et non supergreditur iussionem eius; soli homines resistunt, et ideo in iudicio damnabuntur. Mystice autem omnes in sanctae Ecclesiae navicula cum Domino per hunc undosum supernatamus mundum. Ipse autem Dominus pio obdormit somno, patientiam et impiorum poenitentiam expectans."

1 Comments:
Origenes, etsi haereticus damnatus est, peritissimus sensus allegorici interpres est, qui saepe, ut his in verbis demonstratur, aliquid ex sacris scripturis contemplatione dignum evocat. Negavit quidem se velle alium esse quam pium ecclesiae filium, quod nos omnes quoque debemus sperare de nobis ipsis dicturos ac dictum iri. -- Ricardus
Post a Comment
<< Home