Humanissimum virum . . .
Humanissimum virum per alterum meum interreti commentarium nacti sumus et eius quoque universitatem quae partim per huius subsidium viri constituta est. Usque autem hunc diem eius universitas non secundum omnes regulas Canadienises formata, sed in via ad hunc finem procedit. Praesenti tempore multi discupli emigrant in alias universitates, verbi causa, Franciscana Universitas ut compleverint dies scholasticos.
Confessionem hac nocte feci in ecclesia vocata in honore Sancti Thomae Aquinatis non longinqua a domo mea. Duas ab hinc hebdomadas recentissima confessio mea facta est quoniam quando in vigilia nativitatis Domini nostri conatus sum facere alteram confessionem, vocavi ecclesiam telephono et aliqua femina adhibita, didici nullas confessiones audiri in vigilia nativitatis Domini. Quid est hoc? cogitavi. Percontatus sum iterum feminam: Intendisne significare nullas confessiones in tua ecclesia audiri in hac vigilia? Nec, respondit ista, in hac ecclesia nec in aliqua ecclesia huius dioecesis.
Itaque solum hac nocte una hebdomada defluxa facere confessionem meam potui. Certe confessio debet fieri frequentius quam in proximis hebdomadis facta est, sine enim frequenti confessione christiana anima, salutari consuetudine confessionis perdita, frigescit atque aliquando poenitentia oblivioni datur, anima nostra obliviscitur verum bonum suum ac ultimam finem.

1 Comments:
Who knows where to download XRumer 5.0 Palladium?
Help, please. All recommend this program to effectively advertise on the Internet, this is the best program!
Post a Comment
<< Home