Festum Sancti Thomae Cantuariensis
Una bella sententia concinne loquens de aestu in corde regis fervente ante necem crudelem archiepiscopi Cantuariensis (e Romano Breviario veterrimo excerpta):Quid dum boni pastoris officium securus exsequitur, ecce calumniatores ad regem deferunt, eum multa contra regnum et publicam quietem moliri, ut propterea saepius conquereretur rex, se in suo regno cum uno sacerdote pacem habere non posse.
Nunc, ecce, verba Sancti hora mortis dicta ad clericos suos et eum necaturos. Hic infra historiam narro secundum relationem inventam Breviario Romano plus pauca addita verba e meo imaginatione; utique verba infra posita tamquam dicta a Thoma sunt sicut apparita in Breviario.
Thomas accurrens clericis ecclesiae nitentibus fores praecludere, dicensque sociis in fide mox eum visuris non cum terrestribus oculis:
"Non est Dei Ecclesia custodienda more castrorum!" et autem:
"Ego pro Ecclesia Dei lubenter mortem subibo."
et ianua verbo eius patefacta, aura ab eo sanctitatis saevis militibus saeptis effulgente, affansque tum ad milites:
"Vos Dei iussu cavete, ne cuipiam meorum noceatis!"
deinde flexis genibus, Deo, beatae Mariae semper Virgini, sancto Dionysio et reliquis Sanctis eius ecclesiae patronis, Ecclesiam et seipsum commendans, sacrum caput eadem constantia, qua iniquissimi regis legibus restiterat, impio ferro præcidendum obtulit, quarto Kalendas Januarii, anno Domini millesimo centesimo septuagesimo primo:
cuius cerebro respersum est totius templi pavimentum.
In festo huius magni sancti qui contra machinationes impii regis stetit oratio composita a Iosepho, quamvis toto indigno canere Thomae laudes, est oblata:
O Deus semper misericors et miserator, cruento spectamine viso tam multis, peccatoribus sanctisque, rudibus proceribusque, nunquam in oblivione sepulto, ne furore regis quidem amentis, unquam foto a Christifidelibus, concede, quaesumus, ut roboret etiam veros filios Romae hodie ad resistendum coniurationibus ubique Francomurarii, heredum sacrilegorum regum, et denique in consequendo aeternam cum Thoma matyro tuo vitam laetari; per Dominum nostrum, Iesum Christum, Filium tuum, cum tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.


2 Comments:
When I visited Canturbury Cathedral last summer, I was dismayed to see what was present in the small area to the left side of the cathedral where St. Thomas was struck. In the wall opposite, and therefore facing, the altar on the spot of the murder are four individual stained-glass windows of four stern-looking men looking at the altar. Under this window in the wall was chiselled in gold: THIS WINDOW WAS GIVEN BY THE FREEMASONS OF KENT IN 1954
sspxwisconsin
Salutem plurimam tibi, SSPX Wisconsin!
Ego ipse peregrinatus sum in Cantuariensem proximo aestivo tempore ut adessem vetero ritui Missae celebrandae in magna ecclesia Cantuariensis. Fuit pontificalis Missa alta, reor, propter "monseigneur" eam offerentem.
Ego quoque vidi hanc fenestram datam a Francomuariis et commemoratum a te. Est horrendus visus videre, sed quam vera descriptio erorum ecclesiae hodiernorum.
Post a Comment
<< Home