My Photo
Name:
Location: Ave Maria, Florida, United States

Monday, November 07, 2005

Liber XI, capitulum tertium, Confessiones Sancti Augustini

Quondam quaestionem in libro xi Confessionum Sancti Augustini hac nocte nactus sum. Haec quaestio ad Platonis doctrinam recordationis pertinet, vel ita mihi videtur. Augustinus scripsit hoc loco xi libri:

si esset . . . rogarem eum . . . ut mihi ista [de aeternis rebus] panderet . . . . [et] si autem latine [diceret], scirem quid diceret. sed unde scirem, an verum diceret? . . . intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis nec hebraea nec graeca nec latina nec barbara veritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret: 'verum dicit,' et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem: 'verum dicis.'

Non multum temporis eximit super hanc quaestionem quae non paucum philosophorum laesit, et respondit ad eam in verbis "intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis...." id est, translative loquitur. Quid quidem est cogitationis domicilium? Atque nihil addet ad hanc disceptationem dicere esse vocem, quae sonat sine aliquibus linguis homini communibus, intus loquentem et recte disceptantem. Illa quaestio superest: quomodo vox in domicilio cogitationis recte decernit unam quaestionem vel alteram? Praeterea Augustinum quidam volere roget: num in omnibus rebus haec vox probe decernit?

Nihilominus mei interfuit videre hunc locum qui quoque praebuit materiam concinnam missui parvo in mea interretis pagina.

0 Comments:

Post a Comment

<< Home